5851. Cur auris significat obedientiam Causa quod auris significet obedientiam, est quia [apud] coelestes, quibus interna aperta sunt, omnia quae de veris et bonis audiunt, intrant in voluntarium et vitam eorum, et inde faciunt illa, sic illa quae intrant per aurem, sunt illis obedientia, aliter apud spirituales, quae audiunt intrant in memoriam, quia interna apud illos non aperta sunt; quae intrant vitam illa pereunt ex memoria, sunt quasi insita et naturalia, quae non sciunt unde. Perceptum dein est, quod id quod intrat modo per oculum, intret in intellectum, ac se reponat in memoria, at quae intrant per auditum, intrant in intellectum et simul in vitam, in intellectum quia per vera in vitam.