5852. De Domino cum Babylonicis Aliquoties loquutus cum illis de Domino, et de Divina Ipsius potestate quam sibi arrogaverunt, dicens num possint cogitare de Domino absque Divino Ipsius simul, credebant primum quod possent, sed ostensum illis quod ex doctrina eorum esset, quod Divinum et Humanum Ipsius ita unita fuerint sicut anima et corpus, secundum fidem symbolicam, quae vocatur Athanasii, quod nempe sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Divinum et Humanum unum Christum, et porro quod non sint binae personae, sed una, quare num possint cogitare de homine absque anima, et an possint separare illa, nisi corpus non esset amplius hominis, ad hoc nihil potuerunt re-