5867. De Conrad Ribbing De illo nihil auditum per tempus, sed tandem perductus et missus in interiora sua, et sic in jucundum consilia dandi quomodo molienda sunt mala, quod tam dextre fecit, ut vix alter dexterius, in jucundum ejus influebant omnes qui in tali erant in occidentali plaga, tum quoque qui ex notis et ignotis in Christiano orbe, infra et supra, et hoc fecit in occulto, et ita instituit, ut omnes aditus occuparentur, sic ut praestructa esset via influxus a Domino, etiam a supremo, tenebat cogitationem meam ligatam per bihorium fere in nefando adulterio, quod etiam subter nefanda arte paratum erat per pupam a prophana, sed tandem a Domino liberatus successive, et antesignanus Ribbing primum conjectus in infernum profunde, et dein exemtus perducetur ad infernum stupidorum ubi Lagerberg in angulo septentrionis et occidentis; inde patuit quod tales, qui absque timore pro Divino moliuntur mala in clandestino, et gaudent intellectu in talibus prae aliis, quod stupidiores aliis fiant.