Spiritual Experiences (Buss) n. 5869

Previous Number Next Number See English 

5869. * Quod qui supra sunt, lucem dent illis qui infra, cum concordant Aliquoties observatum est, quod mali qui infra videant clare sicut in luce omnes aditus ad alios, et quaquaversum, unde sciunt praestruere vias, et obsidere, et moliri nefanda, lucem illam non habent aliunde, quam ab illis qui supra seu in alto sunt, et spectant circum circa, nempe qui in alto intra orbem Christianum ubi lux, illi vident inde omnes aditus, et cum spectant ad malos, et jucundum habent in eo quod a malis fit, tunc communicatur malis visus illorum, et mali vident omnia circumcirca aeque ac illi, tales sunt in alto quibus jucundum est regere alios, qui ex varia indole sunt, eorum cupido se prodit, quantum spectant deorsum et circumcirca ab alto. Illi qui infra sunt, circum se nihil possunt videre, modo obvia, ut fit in tellure ab hominibus, tunc quo vadunt vident, aliter cum tales supra sunt, cum quibus jucunda communicantur. * 5868 deest


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church