5870. De Lang Is se confirmaverat prae aliis pro natura negando Divinum, apparebat ita durus ut prorsus reflecterat omne Divinum, sed quia appercepit quod in altera vita esset, et venire possent in coelum qui Divinum agnoscebant, ideo incepit audire talia quae Ecclesiae sunt, et discere, tunc apparebat vilem traham ducere post se, sed post tempus cum prope vastatus est, iterum incepit audire vera quae Ecclesiae, putans sic quod melioresceret, sed tunc apparebat talis traha cum diabolo insidente, quem cum vellet inde ejicere, diabolus visus velle faciem ejus deglutire, quare absterritus cucurrit, sed traha cum diabolo sequebatur, sic ut non aufugeret, priusquam rejicerat illa vera, et demum actus a diabolo illo sicut bestia in infernum in angulo septentrionis et occidentis, et stupidus factus.