5871. De statu post ultimum judicium quoad spiritus Sunt formatae societates coeli secundum omnia genera et omnes species affectionum boni et veri, distinctissime, et quoque societates infernales correspondentes: omnes spiritus, postquam vastati sunt, nunc perducuntur per vias tendentes ad societates vitae eorum hoc est interioribus eorum correspondentes, nec licet aliunde divertere, et morari in aliis locis, minus formare sibi societates secundum vitam in externis, ut prius.