5880. De illis qui in nulla cognitione Dei vel religionis sunt ex solo natali Erant qui in somno mihi apparebant nunc sicut homines, nunc sicut quoddam genus avium, et cum quibus plura quasi ludicra qualia sunt somni facta sunt, coercendo aves illas in theca, et sic porro, tandem apparebant ut homines,* cum evigilatus, manifestabatur mihi, quod essent homines in insula quadam Indiae occidentalis nati, qui prorsus nullam cognitionem Dei habuerunt, ita nullam religionem; at usque vixerunt inter se sincere et amice; dicebatur quod illi in altera vita primum appareant sicut non rationalitate praediti, sed usque quia nulla principia contra religionem captaverunt, quia nesciverunt, quod instruantur in altera vita paene sicut infantes, et successive perficiantur, ut meliores fiant illis qui in religione nati, ubi falsa, per quae bonum vitae eorum formatum est, ostensum quod in tali affectione veri essent, ut non plus alibi, ostensum est per quod vellent servire apud alios, sed respondebatur quod non possent, quia nihil intelligebant, tunc datae sunt illis aliquae opes, has offerebant illi hero, modo ut reciperet illos ut ei servirent, et sic instrui quomodo victuri. * Sidebar: Gentes cultus ignorantes