Spiritual Experiences (Buss) n. 5881

Previous Number Next Number See English 

5881. De vita charitatis apud hominem Perceptum est quod homo in Christiano orbe nequaquam possit esse in vita charitatis nisi dum cogitat de Domino cogitet de Divino Ipsius, cogitare de Divino cum modo in doctrinali est, et non cum extra id cogitat, non est cogitare de Divino Domini; nec cogitat de Divino Domini cum orat Patrem propter Filium, tunc non habet Dominum in idea Divini, perceptum etiam est, quod omnis qui cogitat de Divino Domini, cum de Domino, in vita charitatis est, nam Dominus ipsum ducit. Obser-

[5881] 1/2. vatum quoque est, quod pluries dixerint charitatem esse essentiale Ecclesiae et non fidem, credentes quod sic salvarentur prae aliis, sed qui hoc dixerunt ex solo principio, et non ex vita, prorsus nihil differunt ab illis qui in sola fide, quidam dixit quod audiverit, quod is quia credit charitatem habeat vitam charitatis, sicut qui credit fidem habeat vitam fidei, inde patuit, quod crediderint vitam inesse alicui absque vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church