5885. Similiter factum est cum aliquo pessimo diabolo qui ad se attraxit multitudinem; nec inquisiverunt an esset diabolus vel non, ostensus est eis quod esset diabolus, sed usque adhaerebant cum sincero tono loquutus est. Alius potuit per simulatas affectiones attrahere, Er. Benzelius. Alius per sincera verba et sinceram faciem, ut Falker. Sed omnes illi separati sunt a reliquis, et illuc translati ubi discerent non opem ferre diabolis; erant tamen plerique otiosi qui non delectabantur aliquo opere.