Spiritual Experiences (Buss) n. 5886

Previous Number Next Number See English 

5886. De Moravianis Apparent Moraviani ad sinistrum juxta plantam pedis, et quoque supra caput illi qui unum agunt, hi putant esse in coelo cum in alto, quapropter per phantasias illuc enituntur; cogitabatur de illis quod fere Sociniani essent, quia de Domino non habent aliquam ideam Divini, sed solum Humani, quod Deus Pater Ipsum agnoverit pro suo Filio et ita appellaverit Ipsum, quia suscepit in se salvare genus humanum per passionem crucis, quod quia detectum erat, exasperati sunt, et unum fecerunt cum [5886] 1/2. malis, qui mihi damnosum inferre vellent, loquutus postea cum illis quod non ita faciendum, sed incassum, quare illi supra conjecti sunt in septentrionem, ut ibi aliquam societatem formarent, in medio ibi, ita remote ab orbe Christiano, illuc deducti quoque sunt illi qui infra, sed cum ibi erant, necdum quiescere volebant, sed una cum quibusdam relictis supra excitabant Babylonicos ut malum a tergo inferrent, et ideo deducti inde remotius ad angulum septentrionis, et ibi immissi in cavernam, quae oblique tendebat sub occidentem, ne amplius laederent alios qui non quoad religionem simile sentirent cum illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church