Spiritual Experiences (Buss) n. 5887

Previous Number Next Number See English 

5887. Quales qui similes, Abr. Schonstrom Plures ex illis visi et appercepti, plerumque supra caput paululum a tergo, et detecti per id quod ut primum animadvertebant aliquos qui spiritualiter adulterari vellent, conjungerent se illis, et inferrent spurcum adulterii in manum, quare totidem ejecti sunt in suum infernum, erant tales ut reciperentur in consortiis proborum, ubicunque venirent, quia quoad externam apparentiam et loquelam non apparebant tales, sed usque detecti per id jucundum malefaciendi cum quibuscunque haberent, civilitatem enim externam praeferebant; prius etiam visi sunt, quod possent se e loco in locum, ab alio alto ad alterum per phantasias se ejicere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church