5890. De simplici misericordia Erat spiritus qui adstitit paulo supra et influebat in palpebras oculi sinistri, quae videbantur sicut guttas lachrymae emittere, inde percipiebatur quod esset spiritus qui in externa misericordia erat, dein loquutus cum illo infra, qui dicebat, quod saepius misericordia erga pauperes et miseros tabuerit, ut lachrymas emitteret, sed interrogatus num hauserit cognitiones veri et boni, quae Ecclesiae, dixit quod se non applicuerit ad illas discendum, sed quod usque in devotione externa fuerit, inde ei insinuatum quod non in interna et genuina misericordia fuerit, quae non datur nisi per cognitiones boni et veri, influebat in pectus sinistrum, et ibi aliquod dolorificum, quale paene ab illis qui in devoto externo sunt, sentitum. Dixit, quod in coelo fuerit apud angelos, sed non vellet illuc redire, tunc dixerunt angeli, quod ad illos venerit, credens quod posset apud illos morari, sed dixerint ei, quod non posset sustinere illos, nec ii illum, quia perceptum quod modo in externo esset, sed si vellet ibi