5892. De Conr. Ribbing Incepit consilia dare malitiosis incognito, quare missus est in naturam suam, usque tamen ita ut simul esset in externis, similiter ac fuit in mundo dum consilia talia dederat, et quia loquutus in mundo ex interiore intuitione rei, quia ita imbutus ex eo quod continue in conversatione domi esset, ex causa quia non alibi quaerere posset consortia, propter suos pedes - et simul in talibus negotiis fuerat, in quibus cogitare multum debuit, quod etiam insufflabatur ab interiore amore sui, et dolis in consiliis - tunc incepit nectere machinationes circumcirca interiore astutia, per quod alliciebat perplures, quos disposuit ad perdendum bonos, quos Dominus tutatus, et mirum quod simul loquens cum eo de variis, quae etiam appercipiebat evidenter, et quia perstitit, nec potuit aliqua exhortatione et timore pro inferno abstrahi, ideo aliquoties graviter punitus est, dixit quod desistere vellet, sed quod non potuerit; dictum ei quod id inde sit, quod nihil timoris habuerit pro Divino, nec cogitaverit de Illo; postea cupivit in infernum venire, ut videret quale id, quare licuit ei ire ubicunque vellet, ivit remote in occidentem juxta septentrionem, ad malitiosissimos, ibi invitatus non voluit, quia callidi, hoc appercipiebat, quare ulterius ivit, in eadem linea, et ibi substitit, ibi erant