5901.
De illis qui spectant circum se, et non ita in alto sunt, quid damni inferunt Erant spiritus ex Utrecht, qui in societate erant, non ita mali, sed prorsus non in cognitionibus, illi erant in loco paene
plano, nec in edito, et saepius egressi, et se circumspexerunt undequaque, et hoc curiositatis causa, loquutus cum illis, et non loquebantur ex aliqua intelligentia, usque ut non possem audire illos,
illi per circumspectionem excitarunt spiritus undequaque, et cum convertebant se inde ad me, operabantur illi spiritus in me, et malum inferebant, et quandoque nefandum; spiritus societatis credebant
quod illi insontes essent quia ipsi non inferebant malum, sed ostensum illis est quod darent lucem et sic viam illis, et quod absque tali intuitione non sciverint me, et quia usque intulerunt malum,
sicut illi qui excitant malos, et cum illis damnum inferunt, omnes quae exibant e societate, ejectae sunt. Erant etiam supra caput similes eis correspondentes ex eadem patria, illi etiam