Spiritual Experiences (Buss) n. 5900

Previous Number Next Number See English 

5900. Quinam etiam serpentes Sunt illi quoque serpentes qui in mundo solitarii vixerunt, et sic cogitaverunt de variis quae obvenerunt in mundo, nec cuiquam vulgarunt cogitata sua, illi qui male cogitaverunt de patria, et proximo, illi agunt similiter ac serpentes, et quoque inspecti ab angelis apparent ut serpentes, a tergo sunt, et influit intentio eorum a posteriori parte inter lumbos, et pejores usque ad genitalia; illi qui non vulgarunt cogitationes suas, et usque noverunt secundum receptum decorum et honestum externum conversari, recipiuntur in societates proborum, quia cogitationes suas non propalant, sed usque exeunt, et cum malitiosis unum agunt, ac redeunt, nec dicunt quid fecerunt, solum quod jucundaverint se. Gust. Benzelstierna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church