5899. De felibus Quidam inspecti ab angelis apparent sicut feles, qui sunt qui possunt in sphaera Divini esse et non cruciari, quod miratus sum, erat quidam talis in sphaera supradicta, etiam interius, nec recessit, et dictum mihi e coelo, quod tales possunt ascendere in quosdam coelos ac interesse, nec abigi possunt sicut alii per sapientiam angelicam; sed sunt ibi qui ore mandant illis ut abeant, et sic abeunt, illi qui mandant sunt in potentia a Domino: causa quod feles tales sint, causa est, quia illi feles sunt, qui in cultu externo fuerunt, et moraliter vixerunt, et quoque in templis, et auscultaverunt praedicationes, sed prorsus non attenderunt ad illa quae praedicata sunt, et sic qui nullas cognitiones veri et boni hauserunt, ad quas nec audiverant, sed solum ad vocem absque cogitatione, talis quoque fuit B. Stierncrona, qui solum cantavit amen, nec attenderat ad aliquas cognitiones.