5898. Sphaera Divini Domini Erant a tergo plures qui simul ligam fecerunt ad destruendum illos quos Dominus tutatus, erant plures ligae, et quoque inceperunt aggredi, sed tunc apperceptum quod sphaera Divini Domini circumdarentur illi quos Dominus tutatus est, illa sphaera se evolvebat versus illos qui aggressi, et quidam ausi sunt intrare, sed subito tunc perculsi tali cordis anxietate, ut facti sint quasi qui in agone laborant, quidam se dejicientes in terram se torquebant sicut serpentes; audivi illos clamantes quod nusquam talia facturi; quidam volvebat se longo tractu versus infernum in occidente, et se profunde dejecit, Lars Benzelst.