Spiritual Experiences (Buss) n. 5897

Previous Number Next Number See English 

5897. Quod spiritus desistere nequeat a faciendo quod amor ejus ducit Quidam, qui vindictae cupidus erat, et in amore sui, plura machinatus est ad perdendum illos, quos Dominus tutatus, molimina ejus erant plura, postea loquuti sunt cum illo alii spiritus, dicendo, cur ita fecit, dixit quod non potuit aliter, quia in cogitatione vindictae erat; dixerunt cur non cogitaverit de eventu, dixit quod cupiditas abstulerit illam cogitationem, sic ut rejiceretur sicut a se, praeter plura similia, inde animadversum quod cogitaverit sicut cum sibi relictus fuit in mundo, et nisi ibi vincula externa coercuissent, quod simile fecisset, non enim nunc cogitavit de functione, et ejus jactura, quia non ejus recordatus, sed solum de vindicta, et de possibilitate quae ei erat per quod excitare posset multos in opem, et per artes venire ad effectum. Erat etiam Jacob Benzelius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church