5896. De Phantasiis Quales Phantasiae sunt constare potuit a quodam qui in phantasiis erat, quod videbatur sibi scandere currum, et quod currus mutaretur in elephantem, et is sibi visus supra elephantem sedere, et mox ab elephantis rostro dejici, et quoque calcari, postquam surrexit, loquuti sunt cum illo, dicendo quod illa essent visiones et non realia, respondit quod sciverit quod essent visiones, sed usque quia vidit oculis suis, et sentit dolorem proculcationis, et dejectionis, quod non possit aliter esse quam reale, spiritus ratiocinabantur cum eo, satis multum, quod esset visio solum, sed usque non potuit convinci quin esset reale, quia actualiter vidit et sensit. Erat Jacob Benzelius.