5903. De Hypocritis Hypocritae cum ascendunt in coelos, et loquuntur ibi cum sapientibus de rebus Ecclesiae et Coeli, apparent coram angelis ibi facie deformi, sed credunt quod appareant facie pulchra, dicentes quod ita appareant, sed usque angeli vident illos sicut intus sunt; at simplicibus apparent in facie quam componunt secundum loquelam suam, quare quia tales apparent, dejiciuntur illico.