5904. De illis qui avertere possunt cogitata Sunt quaedam in societate, quae singula cogitationis percipiunt, et illa malevolentia sunt, ut illico tunc avertant illa aliunde, sic ut alter non possit recordari, etiam sciunt id quod averterunt, circumjicere obscuro, et sic obtegere, ut vix possit in recordationem redigere; sed illae quia malevolae, omnes rejiciuntur.