Spiritual Experiences (Buss) n. 5905

Previous Number Next Number See English 

5905. De illis qui vident sicut aves noctu, et non diu Multi ex spiritualibus non possunt videre illos qui in interiori coelo sunt, et si vident illos, vident illos in obscuro sicut vesperae, et tunc non vident illos aliter ac impulchros, et quidam sicut quis videt objectum in obscuro, quod secundum imaginationem videt forma alia; iidem in ipsa luce, in qua sunt interiores angeli, parum si quicquam possunt videre, dictum illis est quod oculi eorum tales sint, similes eorum cogitationi, quia cogitatio et visus oculi apud spiritus unum agunt, inde patuit, quod cujusvis visus in spirituali mundo talis sit, qualis est ejus intelligentia; et qui in inferno sunt, visus oculi eorum correspondeat cogitationi, et quia cogitatio est falsi et inde phantastica, credunt enim falsum esse verum, quare visus idem facit, et vident prorsus illa quae non sunt, sicut forent, quae causa est quod ibi merae phantasiae sint, et nihil reale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church