Spiritual Experiences (Buss) n. 5906

Previous Number Next Number See English 

5906. Indignati sunt spirituales quod ita dictum et ostensum, et putarunt quod aeque clare viderent sicut angeli interiores, quia lux eorum apparet aeque clara, coram oculis eorum, et nihil in umbra, sed illustratum hoc est per comparationem cum avibus in sylvis, quae noctu vident et canunt, et quae tunc clare vident, at in luce diei aufugiunt, quia tunc non vident, memorata nectergal,* forte sunt plures aliae - at infernales comparatae sunt noctuis, bubonibus, laderlappar** et similibus, quae clare vident noctu, et nihil diu. * = luscinia (vox suecica) ** = vespertilionibus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church