5919. De Domino apud Africanos Africani apud quos revelatio non sciunt de Domino quod natus homo, sed sciunt quod Deus sit homo, et dicunt quod Ipse SeIpsum creaverit hominem, hoc audito loqui dabatur cum Africanis, quibus dictum quod id verum sit, quod Jehovah SeIpsum creaverit Hominem, quia ex propria Potentia Humanum Suum Divinum fecerat.