5920. De Melanctone et persuasivo, et Calvino Porrum unde Loquutus sum cum Melanchtone, et parum cum Calvino, sed hic recessit, quia non fuit talis, vitam enim Christianam egit, sed Melancton confirmavit se in sola fide, et vix voluit audire de charitate et bono ejus, quapropter cogitatio ejus plena fuit talibus, et inde comparavit sibi persuasivum, quod quidem non forte, sed usque tale ut exstingueret lucem intellectualem apud alios, ut tunc non videre possent vera in aliqua luce, ut prius, et quia ejus persuasionis species, quae apparebat nivea, talis erat, ideo cum non potuit aliquos per ratiocinia evincere de sola fide, tunc inspexit in illos, et effudit persuasivum suum in oculos illorum, et sic non potuerunt depromere aliquid contra illum, dixerunt usque ad illum, quod hoc artificiale sit, ut non percipiant quae prius, quare discessit ab illis, sciens probe quod tali arte usus sit; quare quidam conquesti sunt de illo; tale persuasivum effudit etiam in nos, et similiter inducere umbram luci veri tentavit, sed quia hoc