5921. perceptum, dictum est, quod tale sit persuasivum, et quod in spirituali mundo prorsus vetitum sit ex persuasivo loqui, sed ex ratione et sic ex ipsis veris, ad haec respondit, quod sciat tale persuasivum sistere: quare quia vetitum, perductus est huc illuc, ut persuasivum hoc ei auferretur, sed aliquamdiu tutatus est ab illis, qui in simili fide cum illo erant, per quod etiam illi a reliquis separati sunt; venit ad me in sua persuasione, et ex illo exhalabat sicut nidor porri (hwitlok)* et acrimonia feriebat valde sinistrum oculum, inde patuit quibus nidor porri correspondet. Loquutus etiam sum cum illo de persuasivo, quod detur cum illis quae Ecclesiae sunt, et quoque contra illa, et de inferno Nephilim, quale eorum persuasivum, et quod aliqui ex Pontificia gente quae in persuasivo suae religionis, illuc conjiciantur, et similia, tum dictum quod omnes qui utuntur persuasivo, rejiciantur, et quoad plurem partem in id infernum, et circumcirca ibi; at quod qui desistere possunt, quod dura patiantur. * = allium (vox suecica, sed porrum prpirus = purjolok)