Spiritual Experiences (Buss) n. 5924

Previous Number Next Number See English 

5924. De Domino apud Pontificios Loquutus sum cum quodam de Domino, num cogitaverit de Divino Domini, dixit quod quoties in doctrina cum visu esset, quod cognoverit Divinum Domini par Divino Patris; et mox tunc quaerebantur Pontificii, num illi cogitaverint de Divino Domini, responderunt quod non, et cum dictum quod usque hoc sit ex doctrina eorum, averterunt se; causa quod illi non cogitent de Divino Domini, est, quia transtulerunt in se omne Ipsius Divinum, dicentes quod Humano Ipsius illa potestas data sit a Patre, et non a SeIpso, et si a SeIpso quod Divinum in Humano Ipso fuerit, sicut anima in corpore, et quod tunc non separare potuerint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church