Spiritual Experiences (Buss) n. 5925

Previous Number Next Number See English 

5925. De illis qui in bono sunt, et non in veris Fuerunt quidam in alto, quos putari potuisset esse inter angelos, sed avertebant se quoties percipiebant vera ex affectione, et tunc simul favebant diabolicae turbae, quae infra consentiendo, inde appercepti, et dejecti, [ii] inter infimos in coelesti Regno, esse potuerunt, si a diabolicis separari possunt, ostensi quales sunt, per conversionem posterioris partis capitis, et apparuit illa pars perquam decens ex crinibus quasi comtis, per quod significabatur bonum, at non volebant ostendere faciem, dicentes quod hoc nolint, quia facies foeda, ab aliis dicebatur quod facies eorum esset paene monstrosa ex proeminentiis et tuberibus; inde patuit, quod intellectuale conjunctum voluntario appareat in facie, signum quod aversarentur cognitiones.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church