5926. De fide Loquutus sum in praesentia Melancthonis, de sola fide, quod spiritus non sit spiritus quam a suo bono vel malo, et quod sit totus quantus sicut ejus bonum et malum, tam quoad faciem quam corpus, [et] loquelam, nam ex loquela auditur qualis est, et [quod] sic tantum ei fidei sit quantum est ei boni, seu quantus [et] qualis ille est quoad vitam, [hoc] ostensum etiam per vivam experientiam, spiritus ostensus qualis est, quod fieri potest in mundo spirituali, et tunc apparuit totus intus qualis erat quoad bonum, et ostensum tunc quoque quod non plus fidei ei sit quam quantum ex bono ejus procedit, et quod reliquum quod vocat fidem sit exterius extra illum sicut in cute; hoc viderunt plures, et quidam qui prius credidit solam fidem dari, et sic salvare, progressus clamavit, quod nunc viderit, quod non plus fidei sit alicui, quam quantum ei charitatis. Quare vocandi sunt cutanei.