Spiritual Experiences (Buss) n. 5928

Previous Number Next Number See English 

5928. De illis qui religionem Lutheranam faciunt vitae Pauci sunt qui religionem Lutheranam faciunt vitae, quia non est illis doctrina vitae, sed solius fidei, sed usque faciunt illi eam religionem vitae, qui cogitant ex fide, quod postquam justificati sunt, non aliquid mali eis imputetur, et quod bonum vitae nihil ad salutem faciat, illi cum ex fide ita cogitant saepe circa vitae suae acta, illi faciunt religionem illam vitae, et cum illis male est in altera vita, non possunt emendari, quia spiritus talis est qualis fuit homo quoad vitam fide, erat quidam qui tentationem quandam subiit, et inde ita cogitavit de malis suis, et bonum nihili fecit, ille talis factus est, ut non recipere posset aliquod verum, quare separatus est a reliquis, erat in societate bonorum, et ibi habitavit in extremis, et cum versus medium venit, percipiebant molestum quasi contranitens cogitare de bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church