Spiritual Experiences (Buss) n. 5929

Previous Number Next Number See English 

5929. De influxu illorum qui in malo sunt, qui in alto, in inferiores Dracones Quod mali per phantasias etiam ascendant in altum, et tunc credant se esse in coelo, prius pluries dictum est, ex illis enim prius coelum fuit quod periit, sunt ibi qui in inferiora despiciunt, et qui non despiciunt, utrique amant loca ibi quia e diametro subter sunt, qui infestant probos, et qui flagitia committunt, haec quia amoris eorum sunt, et communicationem cum illis qui e diametro subter sunt habent, ideo talia loca illis amaena sunt, haec eligunt, ad haec vadunt, ut in jucundo suo sint, quidam sciunt quod subter talia sunt, qui sunt qui despiciunt, quidam non sciunt quia non despiciunt, sed usque sentiunt tunc jucundum, et ibi supra morari amant, et tunc simul dejiciunt nefandum influxum affectionis seu amoris talium, et sic injiciunt in nefandas affectiones et cogitationes, at qui in talibus non fuerunt in mundo, ab abominabili tali influxu, eximuntur a Domino, superiora enim agunt admodum late in inferiora; quapropter quia tales prius coelum ita dictum formaverant, omnes ejecti sunt: illi qui in sola fide fuerunt, aut in nulla doctrina, solum sciverunt aliquid ex sensu literae Verbi, dejiciunt sphaeram nefandi adulterii cum matertera et cum nuru: quod adulterium est ex infimo inferno, cum quo communicationem habent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church