Spiritual Experiences (Buss) n. 5930

Previous Number Next Number See English 

5930. Quomodo explorantur spiritus per conversionem Quando spiritus quidam in societatem bonam venit, tunc exploratur variis modis, qualis est, et quoque per conversionem, ut videatur qualis apparet antrorsum seu quoad faciem, et qualis apparet quoad occipitium, si etiam appareat sicut decet quoad occipitium, tunc recipitur, causa est quia facies mentiri potest, non autem occipitium, occipitium enim est, in quod influunt affectiones quae amoris, quare patet spiritus quoad amorem in occipitio. [2] Sed sunt spiritus qui sciunt fallere alios per id, quod vertant occipitia ad societatem bonam, cum qua communicationem ipsi sibi compararunt, quare tunc apparet sicut decet etiam quoad occipitium, at si idem spiritus ab altera parte etiam circumvertatur, ut tunc non vertere possit occipitium ad illam societatem, tunc apparet qualis est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church