5931. Quomodo recipitur ab hominibus Eccelsiae id quod e coelo hodie Audivi quod multi inspexerint in libros de coelo et inferno, et reliquis, et tamen quod non placuerint, quare reliquerunt, cum tamen arcana coeli sunt, quod cum miratus, adducti plures ex varia vita nunc in orbe Christiano, quidam qui non talia curant, quidam qui parum curant, quidam qui in mundanis sunt, quae praeferunt, quidam qui solum frequentant templa ex consuetudine, quidam aliter et aliter, et deprehensum quod paucissimi sint, qui aliquid quod e coelo recipiunt, et quod plures nauseent ad illa, et rejiciant, ita quod tales sint homines hodie in Ecclesia.