5932. * De statu eorum in inferno Datum est videre in infernum quoddam, ubi non erant tam mali, ibi vidi plures antrorsum in camera, et alium cameram intra, erat conclave pro judice, qui solus ibi, venit illuc quidam, strengast - emot sina,** et cum illuc venit, posuit se super quodam solio, credens quod illuc immissus ut judex esset, sed turba ibi ibant post solium, et quidam transversim repebant sub solium in longum et in latum, unde ille sicut invisibilis factus est non modo mihi sed etiam sibi, et paene insensibilis, sciebat modo quod ibi esset, etiam illudebant eum, sedendo prope eum et super eum; tandem venit judex ex suo conclavi, et se posuit super eo solio, ad dextrum latus, et tunc apparebat sicut igneum in gena dextra dein quoque in gena sinistra, quod signum erat non modo quod esset judex, sed etiam ut judicaret, quaerebat an aliquis malum fecerit, et factores arcessiti, et judicati ad poenam, reliqui laudati et missi, judex tolerabat omnia, quod luderent et haberent sua ludibria, modo non alicui malum facerent; timent pro illo valde, quia habet potestatem: visum etiam quomodo inquirunt illos qui malum faciunt, et cum inveniunt, continent, eunt cum quodam signo quod ab obscuro vergit ad album, rotunda forma, et per id investigant, ducuntur sic ad illos qui male faciunt, et demittunt super illum id signum, sub quo tunc jacet, nec potest inde se emovere, et hoc usque dum judicatus fuit; sed hoc infernum inter mitiora erat. * sic in indice ad Infernum pro paragarpho in ms. originaliter numero carente sed serius a B. Chastanier false 5933 numerata ** = serverissimus erga suos (verba suecica)