5933. De conjunctione hominis cum coelo, digna Nemo conjungi potest cum coelo, ita cum Divino, nisi per talia quae sunt Verbi et inde Ecclesiae, homo qui non in illis est, utcunque vivit moraliter, hoc est, sincere et juste, usque non habet conjunctionem cum coelo, causa est, quia homo per illa quae sunt Verbi et Ecclesiae, unice spiritualis fit, et omnes qui in coelis sunt, spirituales sunt, spiritualis fieri, est non modo scire illa, et loqui de illis, sed etiam est affici illis, ita vivere secundum illa, vita hominis secundum illa et propter illa, facit hominem spiritualem, tunc primum fit ei conjunctio cum coelo, at si sincerum et justum agit propter causas in mundo, lucra et honores, et propter leges civiles, homo non fit spiritualis, quia finis propter quem est mundanus et corporeus, et justum et sincerum inde trahunt suam existentiam, et essentiam, quod non est spirituale, sed mundanum et corporeum. [2] A multa experientia testatum mihi factum est, quod qui non per bona et vera usque in vitam acquisiverunt sibi vitam spiritualem, non recipiantur in coelum, quia nulla conjunctio, sed quod rejiciantur. Hoc quoque quisque videre potest solum ex intuitione ex lumine naturali, quod nempe nemo possit conjungi spiritualibus, ita angelis, nisi spiritualis sit; et quod nemo spiritualis fieri possit nisi per bona et vera Ecclesiae, tum quod non spirituale sit scire illa et loqui de illis, sed vivere secundum illa, quia nihil intrat in hominem quam quod est cogitationis ejus ex affectione seu amore. [3] His addendum est, quod nemo fieri possit spiritualis nisi agnoscat Divinum Domini, quisque cognoscere debet suum Deum, ut conjungi possit coelo, nam Divinum Domini est quod facit coelum; quapropter hoc primum Ecclesiae est agnoscere Divinum Domini, et quod absque Ipso nulla salus.