Spiritual Experiences (Buss) n. 5934

Previous Number Next Number See English 

5934. Quod Solus Dominus omnia faciat in coelis et in terris, de omnipotentia Ipsius Quod supra mali essent Fuerunt qui tribuerunt hominibus potentiam Domini in ultimis, illis qui in fide in Ipsum, et in hoc permulti fuerunt, etiam plures societates supra me in altis et altioribus, sed ostensum est quod Solus Dominus id faciat et prorsus nihil homo, implevit etiam plures in infimis, etiam plerosque qui in malo et in contraria fide Divino suo in ultimis, hi similiter serviebant pro ultimo Divino, et sic dejecit plures societates in altioribus, quod etiam viderunt, vidi etiam ego quod extra me [fieret]; inde credebant quod salvari possent omnes, etiam qui in inferno,* sed dictum quod non possint, quia tunc non in libero cogitandi, volendi et agendi essent, ita non in sua vita; ostensum quod Divina Domini potentia in ultimis possit implere illos qui in scientia essent de Domino, etiamsi in contraria fide, illi qui non in scientia, non recipere possunt; inde patuit, quod omnipotentia Solius Domini sit quae id facit, et prorsus nihil homo, spiritus aut angelus, et quod id sit Divinum Ipsius in ultimis, quia totum Humanum suum usque ad ultima Divinum fecit. [2] Quod miratus sum, erat, quod non modo illi qui supra caput paene directe in malis essent et unum facerent cum malitiosis circumcirca, sed etiam illi qui supra eos, et quoque qui adhuc superius, usque ad tertios et quartos gradus altitudinis, pessimi qui altissimi, hic pro inferno prorsus erant,** et dicebant diabolo potius quam Domino esse potestatem, illi qui proxime infra illos, dixerunt Patri esse omnem potestatem, et non Domino, non agnoscentes Divinum Domini aliter [quam] quantum accipit a Patre, et quod nunc nihil accipiat quia vult omnia habere, illi cum dissipati apparebant dissipari in naturam, per quod ostensum quod pro Patre agnoverint naturam, et sic porro. * Sidebar: NB. NB. ** Sidebar: NB. NB.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church