5935. De vastatione Postquam spiritus in mundo spirituum suum tempus exegit, tandem venit ad ultimum, quod est vastatio ejus, tunc plerumque apparet qualis fuit in mundo, et emittitur ut eat quo libet, et sic venit ad locum, ubi conjunctio cum aliquo spirituali aufertur, sic fit sicut fatuus, et conjicit se in infernum.