Spiritual Experiences (Buss) n. 5936

Previous Number Next Number See English 

5936. De faeminis quae praedicant Faeminae quae cogitant sicut viri de religiosis, et loquuntur multum de illis, et magis si praedicant in coetibus, illae perdunt naturam faemininam, quae est affectionis, ex qua erunt cum maritis, et fiunt materiales, sic ut pereat affectio, et clauduntur interiora, incipiunt etiam delirare quoad cogitationes, quod fit quia affectio tunc destructa facit ut intellectuale deliret, in externa quidem forma usque possunt apparere sicut aliae, verbo fiunt sensuales in ultimo gradu, illa domi et alia ubi praedicationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church