5937. De ultimo judicio super reformatos Hoc perstitit per multum tempus, ex causa quia Verbum habent, ac multis modis ejecti, plerique, qui non prius in inferna conjecti sunt, aut in coelum sublati, scanderunt alte super montes, ubi plura expansa, et ibi omnes qui se circumspexerunt, vel transspexerunt, inde conjecti sunt, pars in semitas circum et infra, pars in inferna; ligas fecerunt continue, sic ut 20, 50, 100 societates se ligaverint, una turba cum hac cupiditate, altera cum altera, quibus ligis detectis, dejectae sunt, et hoc ad myriades, ligae quaedam apparuerunt ut fasciae quae cultris et forcipibus discindebantur, quibus discissis devolvebantur sicut a se, quaedam ligae sicut membranae convolutae sunt, et devolvebantur, quaedam transferebantur sicut nubes, quaedam in profundum decidebant, plurima pars inde se contulit progrediendo in inferna; et sic cum multa varietate; illi qui a tergo erant, insidiabantur in affectiones et inde cogitationes, utplurimum cum status desperationis alicubi esset, ubi etiam similia, et sic porro.