5939. Quod plura sint quae producunt scortationes et adulteria Gradus nefandi omnes correspondent talibus quae sunt peccata spiritualia, duo memorare velim, qui in sola fide sunt, et non curant vitam, illi producunt adulterium cum matertera et cum matre, ad praesentiam eorum talis cogitatio obvenit; illi qui in templis pie et devote adorant, et tunc solum cogitant de Deo, et nihil quoad vitam, illis correspondent adulteria cum sorore, talis cogitatio incidit ad praesentiam eorum: aliud adulterium nefandum ab illis qui multum loquuntur de Deo, et usque nihil curant fallere homines, et si possent deripere illis sua, ii in suo loco adulterantur cum ancillis suis, quas saepe mutant, et sic cum quibuscunque volunt: qui in amore sui sunt, et quorum amor est imperare aliis, Sodomitae sunt.