Spiritual Experiences (Buss) n. 5940

Previous Number Next Number See English 

5940. Quod omnia ex spirituali mundo sint affectiones quae amoris Erant spiritus apud me, qui in cogitatione erant quid fides et amor, et per horarium tempus quod excedit, cogitaverunt de affectione quae amoris, et compererunt quod omnia in spirituali mundo sint secundum affectionem quae amoris, ut quod universum coelum secundum ejus varietates dispositum sit, et unaquaevis societas ibi inter se, et quod omnia et singula apud hominem in ejus intellectu, consequenter quod omnia corporis, quia haec formae materiales sunt voluntatis et inde intellectus, porro quod prorsus nihil aliud sit quod vivit, ex quod format, et quod facit, consequenter quod prorsus non fides absque illa, quoniam fides absque illa formatur ex affectione quae amoris sui et mundi, et tunc format illa sicut scientifica mundi, in quae similiter dominatur, nam producit illa similiter, inde est, quod nihil veri illis sit, quod non aliquis visus rationalis, nec aliquid vitae in illis quae Ecclesiae. [2] Compertum etiam est, quod varietates affectionum quae amoris indefinitae sint, et multiplices, et quod paucae perveniant ad cognitionem hominis, tum quod regimen providentiae Domini sit per illas, ita per bonum in verum, seu per affectionem in cogitationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church