Spiritual Experiences (Buss) n. 5941

Previous Number Next Number See English 

5941. De illis qui in coelesti Regno et de geniis Illi fiunt ex illa sorte, qui non cogitant de aliqua re, sed manent quandoque sicut non cogitent, et si non reflectunt super id, credunt quod nihil cogitent, tunc affectiones quae amoris illorum, illis non percipientibus, variantur, quod etiam apparet in mutationibus eorum animorum, et quandoque in faciebus, credunt inde quod nihil cogitent. Apud illos qui in amore veri spiritualis sunt, quod percipitur per jucundum audiendi praedicationes, et alios de veris Verbi et coeli et Ecclesiae, cum cogitant, variantur affectiones bonae a Domino per coelum, et perficiuntur indies, illis nescientibus, secundum illas etiam vivunt: apud illos autem qui in amore sui et mundi sunt, variantur affectiones malae, quae sunt contra proximum plures, illi fiunt genii. - Illi et hi jucundum percipiunt in sedendo quasi absque cogitatione, hoc eorum tranquillum est et refocillatio; possunt etiam cogitare ex intellectu, si aliquid vident, sed una cum visu, et quoque ex memoria talium quae obvenerunt visui, sed non de rebus fidei. [2] Cum inter se sunt, etiam parum loquuntur, cumque volunt dicere aliquid prius ostendunt id, sicut ubinam eundum, eunt primo ad locum qui illuc spectat, et ostendunt, dein dicunt; plura per repraesentativa ostendunt, ut dum conveniunt aliquem spiritualem, repraesentant navem cum talibus rebus quae correspondent, si astutus et malus ille spiritualis, circumdant navem serpentibus, sic mille modis.

5941 [a]. Quod qui solum Patrem agnoscunt, et praetereunt Dominum, quod determinentur ad amores corporis ac mundi Omnes quicunque in altera vita sunt determinantur ad suos amores, ita vel ad amores coeli vel ad amores inferni, illi qui solum Patrem agnoscunt, et non Dominum, illi quia de Patre non possunt cogitare sub aliqua specie, non possunt determinari a Domino ad Se, inde illis foret circumspectio undequaque, quod est contra ordinem, quapropter non aliter possunt quam verti ad amores corporis ac mundi, in vita corporis eorum ita quoque versi sunt, quapropter nec in suo spiritu aliquam religionem habent. - Quidam spectant aliquem supra se in vertice, seu zenith, sicut hominem, quem dicunt Patrem esse, sed hi quoque similiter absque determinatione sunt, quare qui bene egerunt vertuntur paullatim ad Dominum ut Solem vel ut Lunam, qui male egerunt, rejiciuntur. Determinationes ad amores, sunt omnes ad faciem. Qui vertuntur ad Dominum, quandoque remittuntur in ideam de Deo supra caput, et tunc non in intelligentia sunt, sed in quadam stupiditate, maxima pars sunt tunc in ideis cogitationis naturalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church