594. De spirituum Europaeorum infidelitate
Quum legere {1} aliquid de passione Salvatoris nostri tunc spiritus quidam Europaei, qui Christiani dicti sunt, haec et illa inferebant, cupientes seducere spiritus telluris Jovis, animo seducendi eos a vera fide, ut sua scandala iis communicarent, quae plura sunt, et petuntur a passione et crucifixione Salvatoris nostri; cum tamen incolis telluris Jovis dicerem, quod inter eos tales esse quirent, qui ea narrant, qui in vita corporis potuerunt praedicatores publici esse, et tunc quando ea praedicavissent, etiam commoti, commoverint vulgus ad lachrymas, et usque nunc quod tales subsannatores sunt, quia ex indole sua seu corde nunce loquuntur et ratiocinantur, hoc mirati alterius telluris incolae, et obstupuerunt, quod tale dissidium interiorum {2} eorum esse potuisset, ut sic potuissent loqui, et tamen aliud corde gerere, quod iis, ut dicunt, impossibile est, nam facies non aliud loqui potest, quam cor eorum. 1748, die 28 Jan. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"; J.F.I. Tafel legerem substituit$ @2 ms. interiorum$
De quodam {1} inter doctissimos @1 ms. quodem$