595. Unus maxime famigeratus, et inter celebratissimos propter doctrinas, spiritus is ad me appulit ab infra sursum, sic ab inferiore terra, erat frigidus, quod ab afflatu frigido sentivi {1} manifeste, is dixit se audivisse, quid loquutus cum aliis, sed quae coelestia et spiritualia, nihil intellexisse tametsi de iis inter primarios scripserat, nec intelligere potuit, quod spiritus inferioris sortis novit, imo nec discere voluit, sic ut increparetur, quod id unum esset necessarium in hac vita, nesciebat quod in altera vita esset. 1748, die {2} 27 Jan. @1 = sensi$ @2 ms. di$