Spiritual Experiences (Buss) n. 596

Previous Number Next Number See English 

596. Continuatio de Jovis incolis

Quod gustum ciborum attinet, non praeparant {1} cibos secundum gustum, sed secundum usum, quem [cibus] corpori dat; qui utilior corpori, est quoque iis sapidior, et quasi dulcior, proinde non a gustu auferuntur in luxuries, qua corporis {2} sanitas pessumdatur, et inde patitur mens, quae sana in sano corpore est: si corpori consulitur, interioris hominis {3} gratia. Aliter ac in nostra tellure, ubi gustus imperat, et sic corpus aegrotat, et mens insanit. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. praeparat$ @2 sic J.F.I Tafel ms. corpori$ @3 ms. homini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church