597. De cupiditate spirituum ardenti
Sunt spiritus, qui facile accenduntur cupiditate, sic ut inde fiant summopere impatientes, et quasi cupiditate ardeant, et quidem absque usu pro iis, sicut etiam unus fassus est, ut passim contigit, quod cupiditate arderem possidendi emendique haec aut illa; percepi, quod ego non ita ardescerem seu concupiscerem, sed quod spiritus essent, qui mecum loquuti et testati sunt suam cupiditatem, sic ut dicant se vix posse esse, nisi obtineant ea, cupiditas eorum perstat diu, usque quandoque, dum obtinuerim, et quidem etiam ii qui sciunt quod ea, quae cupiunt, non sint iis alicui usui, sed solum mihi, quod etiam iis repraesentavi, et unus dixit, quod id sciat, sed usque quod non desistere queat: cupiditas eorum accenditur a pluribus aliis, qui in communi societate sunt similes, quorum haec sunt proxima subjecta, quae penes hominem sunt, utque id eo melius scirem, etiam cupiditas ista mutata est penes me momento, quod factum inde, quod alii tunc successerint: ita sunt spiritus qui excitant cupiditates, et concupiscentias, et similia, hoc tam saepe mihi contigit, ut vices numerare non possim, sunt genii itaque per quos Dominus regit homines, et permittit ut excitentur, ex pluribus causis, tam propter punitionem, quam propter eorum ablationem. 1748, 29 Jan. Sunt mali spiritus, qui etiam excitant voluptate ista diu sedendi in sentinis, et ibi morandi ultra tempus statum, diaboli enim delectantur summopere sentinis, ut videas prius [377, 414].