Spiritual Experiences (Buss) n. 598

Previous Number Next Number See English 

598. De spiritibus proprie, qui sunt non genii, sed loquentes

Spiritus proprie sunt ii qui solum amant loqui, et qui sunt loquelae plurium subjecta, ii quoque in genera et species, tum in classes distincti sunt, vocari volunt intelligentiae, seu scientiae, et putant soli esse, qui sciunt, imo qui regunt omnia, cum differentia; in quolibet gradu dantur tales, spiritualia eorum sunt {1}, sed ii parum cogitant, licet se plus aliis cogitare putant, sed differentias eorum recensere adhuc non possum. @1 h.e. iis pertinent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church