5943. De loquelis Angelorum exterioribus et interioribus In societate cum angelis fui, et datum est per experientiam scire loquelas eorum, sunt quatuor genera loquelae, sicut sunt quatuor genera angelorum, loquela materialis visualium, loquela visualium interior, quae sunt loquelae intellectus seu cogitationis; est loquela affectionum corporis et loquela affectionum cordis, quae loquelae sunt voluntatis seu affectionis; loquuti sunt mecum qui in loquela affectionum corporis potuerunt esse, et illi exprimebant vocibus congruis affectiones meas cum una quoad corpus, quod miratus quod potuissent vocibus illa exprimere et prorsus congruis, etiam affectiones exteriores usque ad interiores corporis, erant jucunda blandientia, etiam conjuncta pluribus affectionculis quae exprimebantur; spiritus quidam e longinquo audiebant et intelligebant, sed ego quia in naturali eram, non audivi voces sed percepi affectiones quas enuntiabant vocibus, haec loquela non est intelligibilis illis qui in visualibus solis sunt, ut quoque dixerunt; sed dictum est illis quod etiam sit loquela cordis quae est loquela amoris in Dominum, hi loquuti postea cum illis, et dixerunt quo non audiverint voces nec audire potuerint, sed quod perceperint illa quae loquebantur affectione, sicut ego cum priores loquuti sunt. De priori loquela dicebatur, quod similis quidem esset loquelae visualium quoad voces literales consonantes sed usque quod quaevis litera enuntietur aliter nempe secundum affectionem, quod etiam differat in eo quod aliae voces sint non intelligibiles illis qui in solis visualibus. Loquela autem visualium est loqui et exprimere illa quae oculis videntur et describere illa, hoc secundum ideas visuales et intellectuales, sicut domos, palatia, hortos, amictus hominum et plura; haec loquela est tam exterior quam interior, exterior est materialis seu sensualis, interior est naturalis seu intellectualis. Audivi postea spiritus loquentes cum angelis interioris coeli, dicebant quod auribus audirent loquelam, sed usque non perciperent, quia illa quae interioris sapientiae erant exprimebantur suisvocibus, quae quia non intellexerunt, inde nec voces.