Spiritual Experiences (Buss) n. 5944

Previous Number Next Number See English 

5944. De arbore scientiae Pauci sciunt quid significat quod peccaverint contra Deum per id, quod ederint ex arbore scientiae, et hoc non scire possunt illi qui spirituales sunt; sed solum sciunt qui coelestes; elucidetur hoc per sequentia 1) sicut quis cogitare potest bene, ex analysi cuivis homini insita, et ejus regulis, quae innumerabiles sunt, et vult dein cogitare ex regulis metaphysicis et logicis, jugiter in cogitatione cogitare de illis et dein ex illis, tunc perit prior ejus facultas. 2) Similiter cum aliquis potest se gerere decore, ut nihil desit, si postea discit regulas decori ex scientia, et ex hac se gerit, movet corpus et faciem, tunc perit naturalis ejus facultas, et ex simulato proprium regit. 3) Similiter si saltator egregius vult dein regulas discere, et ex illis saltare; magis si velit ex scientia musculorum. 4) Verbo quantum homo ex scientia quae memoriae inest, vult cogitare et agere, tantum ex suo proprio intellectuali agit, at quantum ex affectione tantum ex origine alia; quod verum et bonum attinet, quantum cogitat, vult et agit illa ex scientia quae memoriae, ita ex sola obedientia, tantum ex proprio intellectuali agit, ita ex malo, proprium est malum. 5) Inde patet quod quantum homo a Domino ducitur, tantum ex affectione intra illum, et per innumerabiles leges, quarum paene omnes incognitae sunt; si tunc ex scientia vult agere, tunc perit prior status, qui est ex influxu Divino Domini, et existit status ex proprio, qui est ex malo; 6) hoc intelligitur per Domini verba, sermo vester erit imo aut non, quod ultra est ex malo est [Matth. V: 37].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church