Spiritual Experiences (Buss) n. 5945

Previous Number Next Number See English 

5945. Quod fides sit charitatis, et quod quoad essentiam [sit] CHARITAS Fui in sermone cum quibusdam Anglis, credebatur quod fuerint in mundo Episcopi, cum quibus loquutus sum de fide et charitate, illi ex opinione in mundo capta, putaverunt quod fides esset dabilis absque charitate, tum quod fides esset prior charitate, quia inde, et de aliis quae justificationis per fidem erant; erat sermo illorum admodum ingeniosus, dicendo quod fides absque charitate dabilis esset, non modo quia credi possint doctrinalia ex Verbo, sicut quod credere quod Deus sit, quod Verbum sit Divinum, et similia, quae nisi crederentur non potuissent recipi ab homine vita et corde, nam nisi fides, dixerunt, quomodo recipi possunt? quapropter intrant per fidem, et nisi fides non intrarent, inde concluserunt etiam quod fides dabilis sit absque charitate, et si fides absque ea dabilis, quod salvans sit, quia per illam tunc homo ducitur a Deo, in malo, et in bono, sic ut praesentia Dei tunc sit, quod dixerunt esse justificationem per solam fidem, sed ostensum illis est ad vivum, quod non fides esset, nisi simul charitas, sed quod crediderunt esse fidem, esse solum cognitiones scilicet quod Deus sit, quod Verbum Divinum sit, et plura, et quod cognitiones, tametsi apparent sicut fidei, usque non sunt fidei, et quod illae sint quae primae apud hominem, et quod illae non fiant fidei priusquam homo in charitate est, apparent sicut credi, sed usque interius non creduntur, quapropter etiam fides eorum recedit successive sicut homo incipit male cogitare et velle, et quoque recedunt a spiritu hominis post mortem quia non radicata sunt in charitate, ostensum etiam quod illa fides est quae vocatur fides historica, quae est quod credatur ita esse, quia ille de quo opinionem docti habuerunt, ita dixerat, tale etiam est alienum ab ipso homine, nam quod alius est in se non est suum, et praeterea sunt ignota, quae dixerunt quae credenda tametsi non intelliguntur; inde primum illis patuit, quod non fidei fuerint, sed modo cognitiones, et quod cognitiones essent primae, per quas fides quia charitas: sed usque institerunt diu,quod usque sit fides, et quod haec debeat prior esse charitate, et si prior, quod inde in Deo, sed ostensum est ad vivum, quod charitas et fides unum, et quantum homo in charitate tantum in fide, et sic quod utraque, nempe fides et charitas, simul existant, sed quoniam fides quoad essentiam est charitas, prorsus sicut verum quoad essentiam est bonum, ita tantum veri sit quod vitam habet, ita quod in homine sit, seu ei appropriatum, quantum boni est, quod sit conjunctio eorum in unum, sic verum modo est forma boni, bonum enim dum existit in specie et forma, vocatur fides, consequenter non datur unum absque altero; sive dicas fidem sive verum idem est, tum sive dicas bonum sive charitatem idem est; porro quod hoc simile sit cum cogitatione et affectione hominis, cogitare absque affectione impossibile est, ipsa enim essentia cogitationis est affectio, cogitare quidem potest homo illa quae scit, sed ex affectione naturali, quae est affectio gloriae, famae, honoris, sed haec affectio non facit ut cogitatio fiat spiritualis, sed erit affectio spiritualis, quae vocatur charitas; praeterea quantum homo in charitate est, tantum illustratur, et videt vera quae sunt fidei, agnoscit illa ex illustratione, sed nusquam ex affectione naturali, de qua supra, ex qua si agnoscit illa, est ex luce confirmantium, quae lux mentitur lucem veri, sed est lux fatua, nam per illam agnosci possunt aeque falsa ac vera, sicut quod Deus non sit, quod Verbum non Divinum sit, mali qui tales sunt, et confirmaverunt se in illis, apparent sibi videre illa sicut in luce, talis lux est illis qui confirmaverunt apud se fidem solam salvare. Praeterea fides charitatis, seu fides quae quoad suam essentiam est charitas, perficitur jugiter per talia quae confirmant, nam semper ex luce spirituali videt vera plura, et haec omnia se conjungunt bono charitatis, et id perficiunt. -* Illi qui in fide naturali sunt, et in nulla spirituali, credunt quod facile sit recipere fidem, si non in mundo utique in altera vita, dicentes annon cum audio et video quod ita sit possim credere, ita cogitant secum plures ex illis, sed iidem post vitam in mundo, si non fidem spiritualem per vitam charitatis receperunt in mundo, nusquam postea illam recipere possunt, quod manifeste constare potest ex eo, quod omnes quicunque e mundo veniunt, adjunguntur primum bonis spiritibus et angelis, et omni modo instruuntur, et dicunt quod ita sit, ostendunt, confirmant oculariter, sed usque nemo eorum recipit, rejiciunt sicut in mundo, causa quia fides non est in illis sed extra illos. Praeterea si quis credere posset in altera vita cum audit et videt, tunc omnes salvarentur, quod etiam indicium est, quod non fides sit nisi vita seu charitas. Praeterea sciendum est, quod quamdiu homo in solis cognitionibus est, et in nulla vita secundum illas, quod sit in suo proprio, et ducatur a se; at cum in vita secundum illas est, et quantum hoc, tantum elevatur a suo proprio et ducitur a Domino, hoc non percipit homo, sed usque ita est, et quantum homo ducitur a Domino, tantum ei bonum est, seu bonum est quod vult et cogitat; at probe sciendum, quod nemo vivere possit secundum cognitiones e Verbo, nisi ex illis reflectat super suas cogitationes, intentiones et facta, hoc est, exploret se, et abstineat a malis et faciat bonum sicut a se, alioquin non est receptio ab homine, et si non receptio non est conjunctio cum Domino, ita nec duci potest a Domino. * partim abscissum in ms.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church